

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 10: Versus 32
Et stupebant.Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis praedixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur.Et assument.[BEDA.]Praevidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.